Prima popina restaurativa

Prima omnium popinarum "restaurativarum", a "restauratoribus" conductarum qui sorbitiones restaurantes aliaque fercula venditabant, Lutetiae anno 1767 ineunte ad viam Gallinariarum (rue des Poulies) condita est. Titulus "primi restauratoris", eius scilicet qui ante alios popinam huius generis condiderit, sibi a Maturino Roze de Chantoiseau anno 1769 arrogatus est, fontibus aliis variatim discrepantibus. Scriptores nonnulli fere coaevi originem popinarum restaurativarum descripserunt, inter quos Grimod de la Reynière in Almanach des gourmands et Brillat-Savarin in Physiologie du goût, nomine primi restauratoris ab ambobus omisso, etiamsi Brillat-Savarin verbis generosis perceptiones capitales huius inventoris enumeravit et laudavit: "ille" ait "primus restaurator fuit; ille munus novum creavit quo divitiae exercitori accrescunt si bona fide, recto ordine, arte habili agat". Talem popinam Dionysius Diderotus mense Septembri anno 1767 ter, vel fortasse pluries, visitavit et in epistulis ad amicam Sophiam Volland descripsit: cuique cenatori hac in aede cenaculis separatis adsedenti, mirabiliter sed magno pretio omni hora fercula inlata esse; restauratrici (cuius venustas saepe laudata est), etiamsi pudibunda sit, confabulari licuisse. Diderotus nomen restauratricis formosae non dedit, sed pro certo habemus eum primam talem popinam visitavisse institutam: altera enim popina restaurativa, a mense Iulio 1767 florens, a Vacossin non ad viam Gallinariarum sed in vico Grenelle-Saint-Honoré condita est. Nomen "primi restauratoris" ab aliis scriptoribus variatim datur. Discrepantia fontium aegre explicatur.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search